- ORATA Sergius
- ORATA SergiusRomanus, a pisce cognomine (de quo vide supra in Aurata) similiter appellatus; teste Varrone de R. R. l. 3. c. 3. Quis (Maiorum nostrorum) habebat piscinam, nisi dulcem? et in ea duntaxat squalos atque mugiles pisces? Quis contra nunc Rhinton non dicit, suâ nihil interesse, utrum his piscibus stagnum habeat plenum, an ranis? Non Philippus, cum ad Immidium hospitem Casini divertisset, et ei e vicino flumine lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustâsset, et expuisset, dixit: Peream, ni piscem putavi esse? Hinc subiungit, Sic nostra aetas, inquam luxuriâ propagavit leporaria, ac piscinas protulit ad mare, et in eas pelagios greges piscium revocavit. Non propter hoc appellati Sergius Orata, et L. Muraena? Quis enim propter nobilitatem ignorat piscinas Philippi, Hortensii, Lucullorum? Ubi quod ait de cognomentis a piscibus, etiam Columella habet l. 8. c. 16. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ab mari deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum Gentium, Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licmius Muraena, captorum piscium laetabantur vocabulis. Vide praeterea Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 1. et Macrob. Saturnal. l. 3. c. 15. Eundem Oratam primum ostearum vivaria excogitâsse, docet Plin. l. 9. c. 54. Ostrearum vivaria, inquiens, primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano, aetate L. Crassi Oratoris, ante Marsicum bellum (circa an. Urb. Cond. 666.) nec gulae causâ, sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens: ut qui primus pensiles invenit balineas, ita mangonizatas villas subinde vendendo. Unde colligimus, eundem thermas pensiles primum invenisse; halucinari proin Senecam, cum suspensuras balneorum suô aevô inventas tradit Ep. 91. Diu enim ante Senecam aevô Mithridatis Regis et Cn. Pompeii Orata vixit, thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 1. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.